Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 9: Versus 27

Tantamque.Praebet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et praedicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur:Similes illis fiunt qui faciunt ea,etc.Psal. 113.. Et alibi:Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios AbrahaeMatth. 3.. Praebet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quae in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum.
(* Traductions européennes)

Glose

Et cedrorum.Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quae accensa nitore serpentes fugat et perimit.Reliqua vero.Quae fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenae uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.